

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 16: Versus 8
Suburbana Hesebon.Omnes cogitationes eorum[quod significat Hesebon]non pertinent ad civitatem Dei; de qua:Fluminis impetus laetificat civitatem Dei[Psal. 45.]; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur.Sabama.Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineae Sabama exciderunt flagella.Erraverunt.Lustrantes universam terram Moab.In deserto.Ut tandem quos interficerent, non haberent.Propagines.Metaphoram vineae prosequitur.Transierunt mare.[ID.]Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.